monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 59, 3
Tertio interrogaveras, quod dicit Apostolus in adventu Domini Salvatoris, rapi quosdam viventes obviam in nubibus, ita ut non praeveniantur ab his, qui in Christo dormierunt : visque nosse, utrum sic occurrant in corporibus et non ante moriantur; cum et Dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias secundum Apocalypsim Ioannis morituri esse dicantur : ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem . Hoc ex ipsius loci continentia sciri potest, quod sancti qui in adventu Salvatoris fuerint deprehensi in corpore, in iisdem corporibus occurrant ei: ita tamen ut inglorium et corruptivum et mortale, gloria et incorruptione et immortalitate mutetur ; ut qualia corpora mortuorum surrectura sint, ut talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Unde dicit in alio loco Apostolus: 'Propter quod nolumus exspoliari, sed supervestiri; ut absorbeatur mortale hoc a vita' , ne scilicet corpus ab anima deseratur; sed anima habitante in corpore, fiat inclytum quod ante inglorium fuit. De Enoch autem et Elia, quos venturos Apocalypsis refert et esse morituros , non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritualiter intelligendus sit, ut nos existimamus, aut si carnalem inerpretationem sequimur, Iudaicis fabulis acquiescendum sit, ut rursum aedificetur Ierusalem, et hostiae offerantur in Templo; et spirituali cultu imminuto, carnales obtineant caeremoniae.